Ïþ C510 101, Historica relatio de ortu et progressu fidei orthodoxae in regno Chinensi per missionarios Societatis Jesu ab anno 1581 usque ad annum 1669. (=HRC)
Per idem tempus Coreanorum Rex, quem Tartari antea in CEAO TUM novam curiam suam captivum abduxerant, promisa libertate, quam primum Chinense imperium obtinuissent, nunc libertate donatus aderat. Hic astronomum Europaeorum alioquoties humanissime invisit, et eadem humanitate hospitem in Palatio suo accepit. Adduxerat e suis aliquot, qui Calendario in Corea cum officio praeerant, ut ex astronomia luculentius aliquid addiscerent, quod in Patriam reportarent. Lubens obsecutus Pater adeo sibi Principem et homines istos devinxit, ut praeter munuscula non contemnenda, in signum grati animi, cum jam discederent, etiam copiosas lacrymas addiderunt. Regi vero, quoniam literis delectari notum erat, ut Coreani plerumque omnes solent, exemplar librorum quorumvis, quod ad manum fuit, non tantum mathematicorum sed eorum etiam, qui de lege tractant, una cum sphaera caelesti et imagine Salvotoris dono data sunt. Quae munera accidisse perquam grata sequens docebit epistola, quam e suo palatio Sinicis characteribus et propria manu ad P. Adamum Rex Coreanus exaravit.
¡°Heri,¡± inquit, ¡°cum insperatum munus imaginis Salvatoris DEI, Sphaeram, libros astronomicos, aliasque Europaei orbis scientias complexos, et a te mihi praesentatos inspicerem, vix credes quantopere gavisus sim, et quantum ab hoc me debere tibi agnoscam. Cumque ex libris aliquos obiter percurrerem adverti ab his afferri doctrinam ad expoliendum animum et virtutibus excolendum aptissimam. Quam in hoc nostro orbe intellectus lumine plus quam par est, obscurato, hactenus ignoravimus.
Sacrae Imaginis tanta est Majestas, ut in pariete suspensa intuentium animos non solum ultro componat, sed ex iis etiam sordes omnes et pulverem abstergat. Ad sphaeram et libros quod attinet, cum sint tales, ut iis carere mundus nequeat, nescio qua mea fortuna mihi obtigerunt. In regno meo tametsi non minus tales inveniantur, eos tamen scatere mendis et ab aliquot saeculis plurimum aberrasse a vero non diffiteor. Quapropter nunc istis locupletatus, quomodo non ex animo gaudeam? Quando in regnum reversus fuero, eos non solum in regiam nostrum inferam, sed et praelo datos et excusos communicabo literarum studiosis. Habebunt unde posthac mirentur sortem suam, qua tamquam ex deserto in Palatium eruditionis translati(19) sunt, scientque Coreani, se hoc Europaeis literis totum debere. Interim quod ambo nos non solum ex diversis regnis oriundi, sed regnis etiam tam longe dissitis totoque Oceano divisis in alieno solo convenientes, quasi sanguinis foedere juncti amamus invicem, non satis capio, qua occulta naturae vi eveniat. Cogor fateri hominum animos studiis coniungi, quantumvis terris longissime disjungantur. Nunc vero utinam tam libros, quam imaginem mecum in Patriam aufferre possem! Dum enim cogito meos Regnicolas nihil de cultu divino, adhuc inaudisse, posseque cultu erroneo, quem observant, eius Majestatem offendere. Haereo admodum anxius. Proinde judico imaginem venia tuta ad te remittendam, ne culpam neglectae reverentiae, quae eidem debetur, una cum illa asportem. Meum erit gratitudinis ergo quidquid in patria dignum invenero, saltem unum pro decem millibus tibi offerre. Vale.¡±
Haec ille per epistolam; in qua tametsi de imagine remittenda fiat mentio, id tamen more gentis modestiae causa additum est. Nam cum instaret Pater, ut imaginem retineret Rex, atque unum ex Eunuchis eius domesticis, jam baptizatum, probeque instructum propediem in regnum remittendum significaret, futurum eruditioni caeterorum, qui edoceri desiderant.
Rescripsit ille denuo: ¡°cum gaudio acceptare se munus: Mallem vero,¡± subdit, ¡°de sociis tuis aliquem mecum degere, qui me et gentem meam erudiret. Sed quandoquidem, qui adveniat, non est praesto, iste utcunque vices tuas et tuorum supplebit.¡± Non impetravit tamen Rex iste legis divinae praecones ex Chinis. Imo postea per Tartaros aditu omnino intercluso, in regnum possible prorsus non fuit eo coloniam deducere, adeo fines custodientibus hostibus, ut numeratos, designatosque tantum modo ingredi et exire regionem eam paterentur. Aliunde quoque terra, marique, sed frustra, additum in Coream Patribus ex Seraphico Ordine S. Francisci investigantibus.(20)
(11)¡ºÁß±¹Æ÷±³»ç¡», 230-232:[¿ø¹®] Annis fere octoginta Societas in Regno Chinensi Christum annunciavit, nec tamen ullum templum palam aperuit, vel quia, quod Magnificentiae alicuius Basilicae extruendae sufficeret, ad manum non erat: vel quia libere non audebant rem tantam lege nondum late promulgata aggredi: subvereri etiam poterant Gentilium insolentiam, promiscue aliena subeuntium ac tali loco nullo prohibente indigna temere machinantium. Privato itaque sacello intra domesticos parietes exstructo, atque Ethinicis, cum aliquo delectu, illuc admissis, ut plurimum contenti res Divinas, solatio Christianorum, et incitamento Catechumenorum peragebant. Deo tandem dante, et Astronomiae studiis viam facientibus, postquam Tartari sceptrum tenuere, occasione exustae urbis et dirutarum aedium, quae ad fabricam necessaria abunde praestiterunt, magna vi laterum ac lapidum et materiae facili pretio coempta, nulla quidem tum petita licentia, quod Tribunal rituum lege Regni hanc sibi reservatam aegre concessurum crederetur: sed sola authoritate audente, quam intra paucos annos instauratio Ephemeridum, et gratia novi Principis peperit, anno septimo Imperii, qui quinquagesimus fuit post sexcentesimum millesium, datum templo initium est, Regulorum maxime et amicorum sumptibus insequenti anno perfectum.
Patebat area domui Patrum conjuncta atrium forte domiciliorum, quae ab exustis per latrones aedibus deserta perstiterat, et vacans. Hanc quoniam interjacebat aedibus et Academiae, in qua Calendarii correctio desudabat, dono expetiit a Rege P. Adamus et impetravit: duarum aedium spatio, in Templi et adytorum atria designato, ac tertio pro DEIparae(sic) sacello, in quo mulieres convocarentur seorsim a viris, ad propriam in lege Divina institionem relicto. Mensus hic pedes Geomatricos octoginta in longitudinem, et quadraginta quinque in latitudinem crucis figuram expressit.
(12) Sina sic HRC
(13)¡ºÁß±¹Æ÷±³»ç¡», 227-230: [¿ø¹®] Tunc enim, inquit, Johannes Adamus Schall ab ultimo Occidente in Chinam veniens, quia non solum artem calculandi, sed theoriam quoque planetarum, et quidquid ad Astronomiam pertinet, callebat, annunciatus Imperatori, Academiae Mathematices et Calendarii curam suscepit. Sed quoniam quot capita, tot sententiae, inter aemulos concludi non potuit, ut nova methodo protinus uterentur.
¡°Ubi ego ad Imperium perveni, curam omnium primam pro rei necessitate ac populi utilitate, temporum rationibus ac calculo instaurandi impendi. Declinante ipso per Autumnum anno primo Imperii, feci experimentum eius, quod Adammus correxerat, Calendarii. Eclipsim solis ab eo jam dudum ante calculatam diligentissime observari jussi; et constitit tam temporis momenta, quam puncta caelestia cum aliis omnibus circumstantiis exactissime eius calculo respondisse. Iterumque sequentis anni Vere, cum se Eclipsis Lunae offeret, eadem diligentia calculis inspectis, patuit nec pilo aberrasse. Adverti illico hominem hunc a coelo aetati nostrae submissum atque Imperii ornamento, cuius regimen suscepseram. Quare Calendarii curam ipsi uni ac soli commisi; et quia Joannes Adamus a pueritia castus est, nec ulla negotia, ab ejus instituto religioso aliena, in se recipit, necessarium duxi ad suscipiendum absoluto eum imperio constringere, eique secundi ordinis dignitatem ac titulum ac arcanorum coelestium Magistri addere: quo in officio annis jam aliquot occupatus, quotidie plus studii et diligentiae adhibet. Et quoniam intra Regiam urbem templum habet, in quo secundum ritum legis suae Deo Sacrificia offert, contuli non nihil ad illud ornandum: quod cum insuper intrassem, adverti tam imagines quam utensilia peregrinum aliquid, ac Divinum refferre. De libris quoque, quos in mensa positos conspexi, ipse quid continerent interrogatus, complecti explicationem legis Divinae respondit. Applicui alias animum ad Doctrinas YAO XUM CHEŪ. Nec pauca ex Tartarorum ac Chinenesium voluminibus lectione percepi, non immemor eorum quoque, quae sapientes Fae et Tao, quamvis recondita, nec satis enucleate tradiderunt; quamvis etiam ferre judicium de lege Dei nondum plane mihi perspecta possim; attamen dum considero Joannem, qui tot annis apud Sinas et Nobiscum versatus legis Divinae experimentum ac formam vivendo exhibet, eam omnium optimum esse judico. DEUM namque ille reveretur adeo, ut eidem templum hoc dedicarit, tanta personae suae integritate et modestia a tot annis eadem semper methodo huic legi se conformat, ut nec apicem variet: profecto istud solidae perfectionis indicium est, et ipse se hominem probatissimae virtutis esse comprobat. Utinam Magistratus mei hanc eius industriam serveindi Deo et deserviendi Suo Imperatori saltem adumbrarent! Procul dubio multis partibus melius et felicius mecum et cum toto Imperio ageretur. Quod ad me attinet, Ego hanc eius vivendi rationem vehementer approbo et laudo, ideoque ad perpetuam huius rei memoriam hunc eius Ecclesiae titulum praefigo. Che Su tum Hiuen Kia Kiven: quae voces ad verbum significant: Excellentem penetrando caelo locum, domui Regiae charum. Cui inscriptioni addidit Pater Adamus in aversa facie arcus picturam viae Regiae ad coelos, cui symbolo Ecclesiae nomen ab Imperatore designatum, aureis literis inscripsit Sinico ac Tartarico idiomate. Subjunctum est encomium inscriptionem explicans versibus Sinicis comprehensum, ut plurimum decem; at Ecclesiae isti Rex duplicatos indulsit. Hos qua potui, inquit P. Adamus, non qua deberent, arte, fere ad verbum latine sic reddidi.
(16)ÀÌÀÍ(ì°ìË), ¡º¼ºÈ£»ç¼³(àøûÉÞÇàã¡», Á¦4±Ç À°¾àÇÑÁ¶(ëÁå´ùÓðÉ); L. Pfister, Notices Biographiques et Bibliographiques sur les Jesuites de L'ancienne Mission de Chine (Chang-Hai, 1932), 1552~1773.