291-343ÂÊ, De statu, in quo Iaponii Christiani fuerunt ante hanc persecutionem (<26¸í¿¡ ´ëÇÑ ¹ÚÇØ »óȲ ÀÌÀü¿¡ ´ëÇÑ º¸°í>, ·çÀ̽º Ǫ·ÎÀ̽º°¡ 1592³âÀÌ ÈÄ¿¡ º¸³½ °ÍÀÌ È®½ÇÇÑ °ÍÀ¸·Î º¸ÀÌ´Â(¿¬µµ´Â ±â·ÏµÇ¾îÀÖÁö ¾ÊÀ½) ¿¹¼öȸ ÃÑÀå ¾ÆÄ«¾Æºñ¹Ù¿¡°Ô º¸³½ ÆíÁö)
344-383ÂÊ, De legatione Regis Cinensium ad Taicosamam (<Å°³ª ¿ÕÀÌ Å¸ÀÌÄڻ縶
(1) Regnum hoc Corai patet in longum plus minus centum leucas, in latum vero sexanginta, et licet eius incolae natione, lingua et robore corporis(quod eos Chinensibus reddit formidabiles) sint distincti a Chinensibus, tamen quia tributum pendunt Regi Chinensi et cum eius subditis agitant commercia, videntur leges vestitum, instituta gubernationemque Cinensium sectari. Confines sunt ex una parte Tartaris aliisque gentibus, cum quibus nunc pacem colunt, nunc bella gerunt. Cum Cinensibus vero perpetuam habent pacem. Valent arcu et sagitta, caeteris armis quae pauca vel vitiosa habent, minus. Itaque aequari non possunt Iaponiis, quibus ob bella continua in armis exercitatio est, et natura magis sunt animosi et fortes, fistulus ferreis, lanceis, machaeris praestantibus instructi. Tantum re navali Coraianis atque etiam Chinensibus cedere coguntur, ob magnitudinem et robur lignorum, quibus in mari utuntur. Itaque si mari classibus certandum esset, non dubium est, quin utrisque inferiores essent futuri.
(5) 263 ÂÊ:Haec una semper fuit cura Taicosamae, hoc unum stadium, firmare Imperium suum et Iaponiae Monarchiam in suae stirpitis propagare posteros. Cum vero liberis careret, quorum in regnum successione apud posteros perpetuam sui alere possit memoriam; cogitationes omnes convertit in eam viam et rationem, qua commodissime praestare posset, quod tamdiu in animo agitasset, nemper ut tres nepotes, quod ex uno germano fratre habebat, ad summas dignitates eveheret. Atque hoc occasione in consilium venit indicendi bellum Coraianis, ut regno illo sub jugum misso, (¡¦) . Cum ergo modo supradicto res Iaponicas instituisset, opportunumque tempus adesse judicasset, consilia ista sua diu animo pressa exequendi, patefecit Dominis, se cogitare de bello movendo Coraianis.
(6) 121ÂÊ: Quod ad vniversalem Iaponiae statum attinet, alias scriptum est, Quabacondonum ve[sic]ndicare Imperium in totam Iaponiam. Et certe nunquam vllus tam late fine[sic]s imperii sui propagavit, ac iste; ac in dies illos novis auget sucessibus, ut perfectam constituat Monarchiam, ut posteris nomen relinquat immortale. Neque enim ei satis est ad fastigium omnis dignitatis conscendisse, ex abiectissimo vitae statu, qui erat, secare ligna, humerisque ea in forum deferre, vaenum exponere, ut haberet panem quotidianum; (quemadmodum ipse suo ore non semel confestus est) verum etiam amplificatione regni gravissimisque bellis conatur aeternam sui relinquere apud omnes memoriam. Itaque hoc anno prorsus constituit bellum mouere Sinensibus, secumque in aciem educere omnes Iaponiae Pricipes: et Quamvis id videatur paene impossibile, dexteritate tamen sua id effecit, ut omnes, repugnante nullo, se compararint ad rxpugnandum regnum Corai, ut inde cum omnibus Dominis Christianis uno cursu transmittat in Sinas. Et quod peius est, dicitur cogitare de mutandis statibus ditionis Scimo et status Corai relinquere velle dictis Principibus Christianis; sed, ut ante paucos dies cognovimus, non poterit hoc tempore Quabacondonus haec sua consilia perficere, talemque mutationem instituere.
(9) 170 ÂÊ: Ordo autem hic praescriptus erat, ut iter institueretur per regnum Corai, quae est quasi insula, cuius unum caput contiguum est Cinae, et licet separatum regnum, Cinensi tamen regi est subiectum et tributarium. Et quoniam hoc regnum uno bracchio maris a Iapone avulsum est, constituit Quabacondonus regnum Corai sibi subjecere, quod abundet commeatu, ut inde facilius trajicere posit in Cinam.
(10) 173 ÂÊ: His peractis ad initium tertiae Lunae iter ingressus est per Nangoiam, cum iam mandasset, ut Augustinus transiret in Regnum Corai, et alii Praefecti expectarent in Suscima. Vigesimo ergo sexto die tertiae Lunae pervenit Nangoiam, ubi, annumeratis caeteris Dominis, inventa sunt ducenta hominum milia, exceptis iis, qui a Praefectis quatuor ducebantur. Interim Augustinus cum suis et octingentarum navium classe appulsus est ad Coraium. In cuius exercitu caeteris antecelluit D. Protasius, etsi enim bis mille tantum milites sibi adiunxisset, tamen armorum navigiorumque splendore omnes in sui admirationem concitavit. In ingressu regni Coraiani duo propugnacula vi expugnarunt, in quibus Coraiani magnam fiduciam collocarant, erant enim excelsis communita muris et robore militium et tormentis muralibus, binos palmos et dimidiatum longis, quae globorum vice ejiciebant sagittas ligneas ferro bifurcate cuspidatas fragore maximo, sed quoniam inanis ictus est huiusmodi telorum longius disiunctis, Iaponii instructi fistulis aereis, apud Coraianos ignotis, statim eos a muris abegerunt et scalis ex arundine crassa in hanc rem confectis, atque in moenia conjectis, statim conscendereunt et vexillum in iis constituerunt, repugnatibus quidem Coaianis ad breve tempus, sed mox turpi fuga dilabentibus, cum 5 milia hominum ex eorum parte cecidissent, ex Augustini vero 100 dumtaxat desiderati essent, quadringenti vero vulnerati.
(11) 175 ÂÊ: Rex Corai videns se ab hoste obsessum atque in varias regni oras multos alios irruere Dominos, acie infesta, cogitavit statione urbis cum suis militibus deserta recipere se intimam Cinam. Quod facile potuit per commoditatem plurimorum equorum, quos ibi habebant, perficere. Secundo ergo vel tertio die post Augustinus, nullo repugnante, urbem regiam ingressus est, occurrentibus qui remanserunt cum multo commeatu atque muneribus. Ita Augustinus, cum aliis Capitaneis comitibus suis, factus est Dominus regiae Vrbis, totumque victoriae honorem fecit suum. Etiamsi enim hoc ipso tempore advenissent reliqui Prafecti et multi e Nangoia, tamen invenerunt omnia iam esse confecta.
(12) 196ÂÊ: Tertius casus facit, quod multa mala nova nunciaparentur ex regno Corai, ut quod Corai resumptis animis praevaluerint contra Iaponios, immissaque in eos ingenti classe trecentas naves ceperint, vectores mactarint, et mox octo propugnacula quae cuidam Quabacondoni nepoti erant commisa, multis eorum contruciatis, recuperarint. Ad haec quod Iaponii magna laborent penuria commeatus, variis morbis affligantur et extinguantur, multi fuga elapsi Iaponem repetunt, omnes vero desperent de feilici exitu huius belli. Quae nova magno pudore et dolore Quabacondonum affecerunt.
(13) 439-440ÂÊ: Die Veneris Sancto sub noctem cum clausis Ecclesiae januis pararetur baptisterium, et alia in sequentem diem Sabbathi, ecce, strepitus auditur iuxta ostia Ecclesiae, aperta fenestra petitur quid rei sit, respondent nixi genibus magna humilitate. ¡°Pater, nos Coraiani soli hic adsumus; nam quia ut mancipiis heri non licuit nobis processioni interesse, huc conveniendum putauimus, ut a Deo misericordiam et criminum nostrorum veniam impetraremus.¡± dumque haec dicunt, tantum sanguinem profudere, ut qui audierunt continere se a lacry[sic]mis non possent. Valet gens haec iudicio cum simplicitate quadam conjucto, et hactenus satis declararunt, nulla re se cedere Iaponiis. Placuit Deo, occasione belli Coraiani, has nobis suppeditare primitias frugum novarum, ad salutem animae ipsorum, omniumque ea communis opinion est, si praedicatio Euangelica, quod facile per Iaponiam fieri potest, aditum inveniat in Corai, faciles incolarum aures inventuram, lateque per illa regna manaturam.